Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 17: Versus 5

Dedit omnis Juda munera Josaphat.Hic fideles de gentibus significat, qui relicto patrum errore, ad Christum conveniunt baptismo abluti chrismate liniti, a Christo Christianum nomen et re giam dignitatem accipientes. Unde:Vos estis genus electum, regale sacerdotium,etc.I Petr. 2.In tempore enim Josaphat, Domini dos, vel qui est dos, vel qui est dotatus, et quia Ecclesia gentium, sanguine Christi comparata, Spiritus sancti pignore data, consortium Sponsi coelestis et societatem regni promeruit. Cui factae sunt infinitae divitiae cum diversae nationes credunt, et in acquisitione diversarum virtutum.
(* Traductions européennes)